monumenta.ch > Plinius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 47
{XII} Genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. summa laus Falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat.